- GALEOTAE
- I.GALEOTAEGraece Γαλεῶται, Steph. μάντεως εἶδος Σικελῶν, Vates quidam in Sicilia: portentorum Interpretes sollertissimi: quibusdam dicti videntur ab animali cognomine, Stellione Latinis, Plin, l. 30. c. 10. quoniam nullum animal frandulentius invidere homini tradunt cuiusque sollertiam ipse praedicat Salomo Proverb. c. 30. v. 24. Sed, quia Hebraice gala, est revelar, quod vatum maxime proprium, Galeotarum nomen Hebraicum esse, suspicatur Bochart. ut et alia magno numero quae cum Phaenicum colonis, in Siciliam fuêre translata, vide eum Hierozoici Parte prior. l. 4. c. 7. Apud recentiores vero, Falconem Beneventanum p. 323. romualdum in Chronic. MS. Ioh. Bromptonum, Alios, Galeotae, sunt remiges galearum vel galeotarum, de quibus supra.II.GALEOTAEvates quidam in Sicilia. Cic. l. 1. de Div. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, respondêrunt, etc. Vide Aelian. l. 12. c. 46. Γαλεοὶ Hesych. Γαλεοὶ, μάντεις οὖτοοι κατα την` Σικελίαν ᾤκηςαν. De quibus ita Archippus apud Athen.Γαλεοί γε πάντων μάντεων ςοφώτατοι.Mythologiapud Steph. a Galeate deducunt, filio apollinis et Themistûs, nempe ad fabulas confugêrunt, cum nescirent Phoenicium gala, unde Galei et Galeotae dicti, propheticum esse vocabulum. Bochart. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.